- BACULUS Peregrinatorius
- BACULUS Peregrinatoriusin Philosophorum olim supellectile, ut vidimus retro in voce Bactroperatae. Vide quoque ubi de Baculis Cantorum et de Baculo Iacob. Hosinter Christianos Monachi imitati sunt, iique qui Hierosolymam, peregrinationis sacrae, ut vocant, ergo proficisci soliti, quorum baculi longiusculi burdones dicti, a burdonibus seu asinis aut semimulis, quos inequitabant et insidebant; qui peregre proficiscebantur. His enim equitaturae quodammodo locô hi baculierant. Hubertus Sipuntinus apud Vinc. Belvacensein l. 26. c. 27. Burdonem habebat pro lancea. Vide infra in voce Burdo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.